Ipoquistidos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Ipoquistidos grece quod apud Avicen. vocant eufistidoes imitando grecum est succus barbe ircine secundum Avicen. que est fungus qui nascitur in radice rose canine secundum eundem Avi.et ipse fungus vocatur arabice taratit, horum veritas patebit legenti capitula de eufistides et tarathit et barbe ircine apud Avicen. cum ca. de ypoquistidos apud Serapio. et Dya. ca. de ciseos, Dya. nascitur inquit circa radices eius, ypoquistis quam multi vocant abriton vel quintinos similis rose psidie .i. flori mali granati scilicet caduci: quam balaustiam vocamus cuius una pars ruffa est: et altera alba est: hec tunditur et exprimitur sicut acatia, multi vero eandem siccant et infusam coquunt et exprimunt eam et aquam ipsam iterum coquunt quamdiu spissitudinem mellis accipiat et sic ea utuntur, talis fungus satis a bundat in nostris partibus: et est figura eius ac si quis accipiat sex vel septem balaustias et infigat unam intra aliam ita quod non solum illius forme existit sed eiusdem grossitudinis et coloris: et propter ea dixit Dya. quod a quibusdam quintinos dicitur: quod est balaustia propter dictam similitudinem, aliud preterea ca. invenitur apud Dya. in littera .y. quod incipit Ypoquistidos succus non dissimilis acatie, nam in primo ca. videtur quod vocet ypoquistidos ipsum fungum, forma vero plante ad cuius radicem, nascitur ostendetur in rosa canina Ste. ypofeston cum taraticon, Pli. ypocistis orobotron a quibusdam dictum malo granato immaturo similis nascitur ut diximus sub cisto unde nomen et cetera, manifestum est quod ciston est rosa canina cuius superius duas esse species dixit. Una flore albo. Alia roseo, has ambas vidi. Tertiam cuius fructex maior folia longiora colore obscuro longe odorem iactans habens, nescio quam tenacem humiditatem ut pollicaria, ex hac dicunt laudanum colligi in creta, miratus sum non modicum verba Dya. dicentis in ca. de ciseos, quod est edera quam multi cisteron vocant, et pus proprietates eius que sunt rose canine addit, nascitur circa radices eius ypo quistidos et cetera, ut supra, et post sermone de yposquistidos addit, est aut alterum genus edere quam multi ancion vocant et cetera, de qua dicit laudanum colligi, hunc errorem imitatus est Avi. nam vide ca. de cussus quod est edera causa huius erroris aperitur per Pli. nam libro .xxiiii. post sermonem de edera greci inquit vicino vocabulo ciston appellant et cetera, describens rosam caninam ut supra in ciston ob similitudinem ergo vocabuli fuit appositus sermo huius plante sermoni de edera similiter et sermo de laudano: eo quod est species huius plante rose canine ut supra ostensum est, ubi aut apud Dya. de laudano scribitur et est talis, est autem alterum genus edere quam multi antion vocant et cetera, forte in greco erat, genus ciston expositum fuit edera kissos kistos. Correctio igitur huius textus potest fieri in hunc modum, nam ubi est cisea idest edera ponatur ciston et auferatur illa expositio .i. edera de inde infra ubi habetur, est alterum genus edere dicatur ciston: et sic concordabit cum Pli. et cum veritate.

Next entry