Iris

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Iris Dyascorides illirica folia habet silfio vel gladiolo similia: sed maiora et vastiora et pinguiora: flores etiam habet superiores diversi coloris .i. albos aut mellinos aut purpureos aut venetos, radices habet sub terra duriores et incurvatas odore bono plenas, he radices colligende sunt et filo inserende, et sic pendentes siccande sunt et cetera, Ste. iris est susanum glaucum pro susen quod est lilium, quesivit a me quidam miles arabs quid esset irse: et cum ignorassem miratus est cum esse diceret nomen latinum, ego autem videns scriptum nomen cognovi errorem a notis processisse, nam sic notabat hoc sonat irse sed hoc sonat iris sic, sepe decipiuntur arabes in alienis nominibus: quando male scribunt et notant ut pluribus locis huius operis ostenditur, iris nunquam nisi per .i. scribi debet secundum grecum quamvis apud Dyascoridem et multos alios scribatur per .y. vocatur autem ab arcu celesti propter diversitatem colorum florum Liber antiquus de simplici medicina ireos ad similitudinem iris quam videmus in celo cognominatur, quomodo enim illa plures et dissimiles habet colores sic et varios et differentes emittit flores, nam alii sunt albi, alii cerulei, alii purpurei, alii violacei, folia habet similia gladiolo: sed maiora et altiora et pinguiora, ramulos quoque et ipsos similes radiculas nodosas duras suaviter olentes in modum viole, optima est ireos illirica et macedonica, est .n. spissa et brevis et non fragilis et subruffa odore suavissima et gustu linguam viscide excalefacit et dum tonditur sternutare facit et cetera, ex hoc habes quare vocatur illirica .s. a regione.

Next entry