Irrigus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Irrigus dicitur a quibusdam cardopanis et est apud Sera. una species de centum capita: et hoc asserit etiam Pli. Avi. duo videtur facere capitula de ipso. Unum atracisus. Et aliud halibium ut supra Dya. irringi aut irringion aut nux agrestis herba est spinosa folia eius in initio comeduntur et in sale componuntur que folia lata et aspera sunt gustum aromatis habentia que cum creverint obruffum colorem habent cum multis virgis in quibus sunt multa capitella rotunda spinosa hastam habet duram in giro et quandoque albam aut viridem: aut iacintino colore, radix est illi oblonga et lata nigra deforis: deintus alba: pollicis habens crossitudinem aromate plena nascitur locis lapidosis in campis et cetera. Pli. eringe vel eringion est dura fructiosa spinosis foliis caule geniculato ut cubitali et maiore aliquando alia albicans alia nigra radice odorata: et sativa quidem est: sed et sponte nascitur in asperis et saxosis et littoribus maris nigrior duriorque folio apii ex his candidam nostri centum capita vocant, ambe eiusdem effectus et cetera.

Next entry