Iusquiamus

From Simon Online
Revision as of 21:22, 5 June 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Iusquiamus Dya. grece latine dicitur calicularis, fructex est minor astam grossiorem habens et cetera, folia lata et oblonga et divisa nigra et aspera: iuxta cuius astas capita similia sunt capitibus psidie plena semine sicut meconos. Sed iusquiami tria sunt genera. Unum purpureum florem habens et folia malace similia semen nigrum foliculos duros et spinosos, alterum vero flores mellinos habet folia et foliculos molles semen obruffum sicut erisimon, ambe vero iste maniam prestant et carotice sunt et minus usuales. Tertium vero genus cuius usus frequentatur folia habet pinguia et mollia et gilii plena semen album et flores albos proferens, nascitur locis maritimis et in ripis, semen vero utile est album quod si minime inventum fuerit ruffum secundatur, nigrum vero inutile est, semen vero eius et folia exiccantur et asta ipsius tunsa et expressa his succus in sole exiccandus est: que utilis est usui post annum, semen eius siccum in caldaria missum tunditur et exprimitur, est vero succus melior viridis quam siccus, multi vero farine triticee succum eius admixtum factis trociscis reponunt, utilis est et succus siccatus seminis viridis et cetera, Plini. apud grecos yoskiamos appellatur, plura eius genera unum nigro femine foliis pene purpureis spinosum, vulgare autem candidus est et fructicosius alterum semen papaveri simile, quartum genus molle lanuginosum pinguius ceteris candidi seminis, in maritimis nascens hoc recepere medici et cetera, per .y. scribit grecus, quare vocalis est prima .y. yoskiamon dicit, arabs vero bengi dicit, qui dicunt succharam apud Avi. in secundo esse iusquiamum non bene dicunt ut patebit infra in .s. quidam antiqui gnidam vocaverunt vel gingam et cetera.

Next entry