Lacteris

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Lacteris gre. hec a multis cataputia minor vocatur comparata pentadactilo quem maiorem cataputiam vocant, et ipsa est de maioribus lacticiniis, sed arabi. vocatur mehubedane, Avi. vero meubethene, alii mendanam, Ioan. Ser. in septimo ca. de laxativis simplicibus lacterides inquit et est mendana et dicitur fructus amarus et cetera, vocant autem aliqui granum regum ut apud Avic. Dya. duo videtur de ipsa facere ca. vel de duabus consimilibus in omni proprietate, unum sic, lacteris inquit multi istam lacteridem putant hastam habet in cubiti longitudinem: sed inanem grossitudine unius digiti: in qua est capitellum rotundum: folia in hasta sunt longa amigdala sed oblongiora et latiora lenia et in summo haste sicut aristologie aut edere oblonga, semen est in cacumine virge ipsius obrotundum sicut cappare: que capita separata sunt a se, semen de foris nigrum est intus album et gustu dulce, radix eius tenuis est et inutilis, omnis vero eius frutex lachrymo et succo plenus est sicut titimalus et cetera, aliud ca. sic, lactura tirsum habet oblongum vasitate digiti cavum et in summo quasi remulum diffusum et folia oblonga fructum in summitate ramorum habens triangulum subrotundum et in modum capparis in quo tria genera continentur sub membranula que intra corticem est et cetera, sicut in supradicto ca. nisi que ibi aquam calidam dari iubet: in hoc frigidam et cetera.

Next entry