Lacticinia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Lacticinia dicuntur plante habentes lac maxime acutum que vocantur .a. ietua: de quibus titimalus principalior, cuius species secundum Dyas. et Pli. sunt septem vel octo: de quibus infra in ti, dicetur, alie vero plante habentes lac acutum sunt multe, quarum secundum Dya. est que nunc dicta est lacteris et lacterides, et camelea que est mezerion sicut loco suo expositum est, et que vocatur a Dya. panax devia que est esula et scebram .a. et peplos qui est similis rute in foliis et planta scamonee que est species volubilis et portulaca agrestis dicta que in littoribus maris abundat, et de ipsa est turbit: quod vocatur a Dya. tripofilon, et est de eis volubilis minor que ubilibet in vineis invenitur in ortis et domesticis locis, parum tamen est laxativa: et de eis est secundum Avi. meheizaharagi: et multe alie que ab auctoribus non scribuntur, omnia hec lacticinia habet virtutem laxativam acutam et ulcerativam, sunt aut et multe alie plante lac multum habentes que non dicuntur lacticinia: eo quod acutum lac non habent: sicut lactuca scariola endivia papaver et multe alie quarum memoratio esset difficilis.

Next entry