Ladanum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Ladanum dictum est ab ea herba unde colligitur quam in Cypro lada$ vocant Pli. laudanum in arabice scrabo vocant traduntque silvas arabum pastu caprarum infringi atque: ita succum villis caprarum pasta adheret, verum ara. laudanum in Cypro esse yrcorum barbis genibusque villosis inherens, sed edere flore deroso pastibus matutinis cum est rorulenta Cyprus deinde nebula sole discussa in pulverem madentibus villis adherescere atque ita ladanum depicti sunt qui herbam in cypro ex qua id fit lada$ appellant, et enim illi ladanum vocant huius pingui insidere atque attractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri et cetera.

Next entry