Lemnias

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Lemnias quidam falso exposuerunt auripigmentum rubeum: et sic multi posuerunt in confectione athanasie scripte in antidotario universali, sed lemnias est terra sigillata: et illa in dicta confectione debet apponi, Dya. lennias frigis terra est ex cloaca sordida ubi miscetur sanguinis caprinus: et multi ista collecta faciunt trociscos et caput sigillo exprimunt et vendunt hec rubrica et dicitur, alia que sinopida dicitur nascitur in speluncis capadocie et post elimationem ad sinopidam fertur et est summa densa gravis iecorosa vivi coloris florida et fulva et cum resolvitur fulvior apparet, est et lemnia fabrilis que non ita usibus medicine convenit et cetera, si legas istud ca. totum cum ca. de terra sigilata apud Avi. et Ser. videbis quod idem dicunt, si autem alicubi positum invenias lemnia pro auripigmento considera quid interditur per illa confectionem et distingue quod horum debeas ponere Ste. linia fragenstem mulieris terra sigillata Plini. pictores inquit antiqui inter rubricarum genus colorum rubeorum palmam lemnie dabant que sic a leno insula dicitur minio proxima, hec est antiquis multum celebrata cum insula in qua nascitur nec nisi signata vendebatur, unde fragidem appellavere, hanc minio subliniunt adulterantque in medicina preclara res habetur et cetera, ex multis argumentis habetur quod terra sigillata rubri coloris est.

Next entry