Litium (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Litium Dyas. eligendus est intus colore ruffo et deforis nigro quod divisum brumum non habet stipticum et coloris ruffi et corcei apparet cum gustu amaro sicut est indicum quod et melius est, arbor unde fit est lithios appellata sive exacanton folia buxo similia atque spinosa generans nascitur in dumosis locis cuius folia et grana et radix in unum contunduntur: ex aqua dulci coquuntur usque ad crassitudinem et cetera, apud Ser. non est folia spinosa: et habet ramos longitudine duorum brachiorum, sed Pli. fit ex arbore spinosa fructu simili piperi precipue amaritudis foliis parvis densisque cipri modo ramis trium cubitorum cortice pallido radice lata lignosaque buxei coloris, hac in aqua cum semine ex cocta ereo vase medicamen fit quod vocatur licion, ea spina et in pelio monte nascitur, ipsam quidam in grecia pixa chantu chiromon vocant et cetera, et est dictu buxus spinosa. Item idem post sermonem de ramno, alterum genus ramni est silvestre nigrius et quedam tenuis rubentes fert velut folliculos huius radice decocta in aqua fit medicamentum quod vocatur litium et cetera, et infra.

Next entry