Litium (2)
Litium vero prestatius fieri spina tradunt quam et pixokanton chironeam vocant quales in indicis arboribus diximus quoniam longe prestantissimum exisitimavit indicum coquuntur in aqua tirsi ramni radicesque summe amaritudinis eneo vase per triduum iterumque exempto ligno coquitur donec mellis crassitudo fiat et cetera, infra indici differentia glebis extrisecus nigris intus ruffis cum fregeris cito nigrescentibus .i. incipiunt mutari ad nigredinem, ex hoc vides quot litii sunt species, nos etiam que indico caremus facimus ex fructu nigro cuiusdam arbusti quod ydiomate nostro listragum vocamus cuius folia sunt similia foliis buxei ramuli recti quibus cavee avicularum fiunt succo granorum expresso et cocto in quo invenitur idonea efficacia iuxta laudes lilii, vides etiam per Avi. ca. de fetu zearagi que est arbor litii secundum ipsum quod litium quando assumitur ex ea et quandoque ex alia arbore que vocatur adhersech, et sic vides quod habet diversas species, litium vocatur arabice hadheb, Ste. hezeza scripsit.