Machir

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Machir Dya. est corium ligni veniens de barbarico coloris ruffi cum rubore solido cuius virtus est stiptica et remordens quam maxime in gustu et cetera, Pli. machir ex india adducitur cortex rubens radicis magne nomine arboris sue, qualis sit ea incomparatum habeo et cetera, Ste. machir est besbase quod est macis, et in li. Dya. a exponitur machir quod est cortex nucis muscate, et hoc vocatur apud Sera. talisafar, in ca. de mace, an sit idem ignoro.

Next entry