Malabatrum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Malabatrum est folium indum et est id quod apud Avi. invenitur sub hoc nomine folium et ipsum non est illud folium quo nunc utimur, nam Dya. malabatrum inquit putaverunt multi esse nardi indici folium et cetera, ut supra in folio, et Pli. malabatron in syria arbor folio convoluto aridi folii colore, et infra, laudatius ex india venit in paludibus ibi gigni tradunt lenticule modo odoratus croco nigricans scrabrumque quodam salis gustu minus probatur candidum, sapor eius nardo similis esse debet sublingua: odor vero eius in vino sufervesasti antecedit alios et cetera, ut supra in folio.

Next entry