Malagma (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Malagma .g. Cor. malagma atque emplastra pastillique quos trociscos greci vocant cum plurima eadem habeant, differunt tamen eo quod malagma maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallis fiunt, deinde malagmata contusa abunde mollescunt, nam super integram cutem iniiciuntur, ea vero ex quibus emplastra pastillique fiunt laboriose contunduntur ne ledant vulnera cum imponuntur, inter emplastrum autem et pastillum hoc inter est: quod emplastrum liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore iunguntur et cetera, malagma exponitur in li. de doctrina greca emplastrum mollitivum.

Next entry