Maru

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Maru .a. Avi. in plures distinguit species. Unam quarum dicit esse marmacor: similiter et Ste. iudeus affirmabat quod est marubium, et quod Avi. duo facit ca. in illo .s. quod incipt maru, partem operationum eius cum distinctione specierum ipsius scribit, in alio vero ca. quod incipit prassium complet sermonem de virtutibus eius maxime speciei note et usitate: cui proprium nomen attribuit prassium, causa autem huius potest esse: que binomium invenitur, nam in littera min scripsit naru, et in littera fe, scripsit fraxium nomen grecum ut potuit scribens .f. littera pro .p. qua carent arabice ponendo.

Next entry