Meisce

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Meisce arabice ita est scriptum in secundo canonis, Avi. verum in arabico est mes et est id quod vocatur ab ysaac in dietis particularibus robilia consideranti ca. utriusque apparebit sic esse, verum tamen apud Almansorem sunt diversa, nam capi. eiusdem mes concordat cum capi. Avicen. de meisce et cum capi. de robiliis ysaac, sed aliud facit capitulum de robiliis quod non concordat cum eis et ista diversitas est propter nomina imposita a translatoribus latina.

Next entry