Melis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Melis seu melem .g. instrumentum ciurgicorum .s. tenta vel tasta ad tentandum cavernas ulcerum ab uno capite in latitudinem ab alio in acumen desinens ut apud Demo. in multis locis, lauromelis vero habens uno capite concavum quo aliquid liquoris in oculum iniici possit absque oculi tactu, pyronamelis vero est habens obtusius grossiusque caput cui adherere grossiora medicamina valeant Item vaculamelis sic describit quod greci inquit pyrenam vocant quod denique adeo tenuis esse non debet: ne parum medicaminis sumat, nec rursum valida: ne tumoribus oculorum officiat, valet media sui ex tenore, nam greci messochiron vocant, premit .n. primam tunicam oculorum et cetera, hoc instrumentum radium vocant moderni.

Next entry