Meubethne

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Meubethne apud Avi. sic scribitur, sed in arabice est meubdhana et apud Sera. mendana est de maioribus lacticiniis, et vocant ipsum cataputiam quidam minorem comparatam pentadactilo quam cataputiam maiorem vocant, a Dya. vocatur lacteris, vide ca. eius cum eo quod scribit Avi. et Sera. et scias quod ita est Ioa. Sera. ca. de laxativis in .vii. lacterides .s. mendana: et dicitur fructus amarus, et ex libro Alhavi inquit bugerige est duarum specierum. Una habet folia longa ut digitum habet semen in nucleis similibus nucleis bambacis: sed maioribus eis, et in quolibet nucleo sunt tria grana nigra.

Next entry