Miriofilos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Miriofilos Dya. mirofilos sive ut latini millefolium .i. supercilium veneris nascitur in palustribus locis tirsum habet ex una radice mollem et subruffum et quasi manibus litum et folia similia feniculo et cetera, Pli. miriofilon quod nostri millefolium vocant caulis ei tener similis feniculo plurimis foliis, unde et nomen accepit, nascitur in palustribus magnifici usus, etruria hoc nomine appellat herbam aliam in pratis nascentem tenuem a lateribus capillamenti modo foliosam eximii usus et cetera, hoc videtur quod communiter dicimus meillefollium, sed in vero Dya. miriofilos virga mollis una circa quam folia sunt lenia minora et multa maratro similia, unde et nomen accepit que asta in se intervalla fossarum habet lenis sicut devia nascitur locis cultis et aquosis et cetera.

Next entry