Mitridatum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Mitridatum confectionem magna vicem tiriace tenens a Mitridate rege ponti? inventore dicta de quo Ori. dum Mitri. rex ponti? in bossoro urbe a Pompeio ac romanis obsessus esset iam de se ipso desperans venenum uxoribus pellicibus ac filiis notandum dedit: quodque cum et ipse novissimo sumpsisset beneficio medicaminum quibus vitalia sua premuniverat nequaquam mori poterat, proinde tandem gallo cuidam militi qui iam muro defosso intraverat urbem iugulum prebuit sicque vitam finivit et cetera, hoc antidotum ex .liiii. rebus Pli. esse compositum tradidit idemque de ipso eodem Mitri. maximus sua etate regum que debellanti. Pompeius omnium ante se genitorum diligentissimus vite fuisse argumentis preterque fama intelligitur uni ei excogitatum cotidie venenum bibere presumptis medicinis ut consuetudine ipsa inoxium fieret primo inventa genera anti. ex quibus unum etiam nomen eius tenet et cetera.


Commentary:

Totelin (2004: 1–19).

Next entry