Mulsa

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Mulsa apud D. exponitur quod est mellicratum et est eiusdem virtutis sicut ydromel fit ex duabus partibus aque et una mellis sed ipsum solique exponitur aliqui coquunt, C.f. ca. de ytitia, mulsam inquit ex vino et melle temperatam quam appellant ynomelitos, sed Pli. sic distinguit mulsum inquit fit per admixtionem mellis vino, aliqui vero et aquam miscent: sed ex aqua sola et melle mulsam faciunt, que dum veterascit fit nigrior et pinguescit quidam singulos sextarios mellis octogenis aque miscent. Item alibi mulse duo sunt genera subite ac recentis que ex dispumato melle fit inveterataque vetustate in vinum transit mulsum vero ex musto et melle. Item alibi azetum mulsum nominat quod fit ex admixtione mellis in acetum differt ab oximelle eo quod minus habet mellis nec coquitur in summa, colligendum est quod ydromel est quod latine aqua mellis vocatur, mellicratum vero est mulsa plus mellis habens quasi sit vinum mellis dictum, differt ab apomelle eo quod apomel non coquitur. Item ynomel .g. mulsum vero latine dicitur et fit ex vino et melle, differt autem a melicrate eo quod plus mellis habet quam mulsum, hec tamen interdum nomina unum pro alio accipitur.

Next entry