Orchis (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Orchis Dya. quam alii cinosorchin .i. canis testiculus, alii affrodisiam .i. veneriam vel priapismum dicunt, tirsum habet bipalmum et folia similia olive spansa super terram: sed molliora et angustiora in hasta florem ostendit purpureum, radix est illi bulbo similis et longa duplex et angusta sicut olive, una superior altera inferior, una fortis altera mollis et rugosa, radix eius comeditur assa sicut bulbus, altera orachis quam multi serapiadam vocant sicut andrax pro magnitudine radicum eius, folia habet similia prasio et oblonga latiora et sordida, virga eius longa est duobus palmis florem purpureum proferens radicem in similitudinem castorei habens .i. quasi testiculos et cetera, ambe sunt species satirionis de quibus etiam infra in sa.

Next entry