Oxifabum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Oxifabum latini scribunt sed grecus oxofanos ut liber de doctrina greca, et Ori. et est ponderis vel mensure nomen, Papi. est pondus uncie unius et scropulorum .vi. grecum est: quod latini acetabulum vocant, Isido. vero oxifabus fit si .v. dragme addantur ad .xi. ergo secundum ipsum est .xv. dragmarum secundum Papiam vero .xi. posita dragma nona pars uncie, vel si est octava est .x. dragmarum supra in ac.

Next entry