Panax (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Panax .D. multas plantas hoc nomine vocat, et quattour ca. facit unim sic panax eraclea unde opoponax colligitur multum nascitur in libia macedonia et archadia unde multi eam in ortis colligunt pro acquisitione, folia habet minora et spansa super terram horribilia et aspera valde sicut ficus obrotunda et divisa in .v. partes, virga est ei longa, folia sicut fistula ferule albi coloris in qua folia sunt minuta in circuitu et super virgas capitella aneto similia cum flore mellino semen odoratum et calidum profert, radix est illi una solida qua de se multas radices emittit albas et odore graves et gustu amarae, nascitur in fontibus libie et in macedonia succus eius melius colligitur postquam marcere ceperit nam radix eius incisa emittit lachrymum que siccatus croceum redit colorem. Panax chironia nascitur in monte pelion quam latini insulam campanam dicunt, folia habet amaraco similia et florem aurosum et radicem tenuem et non altam gustu viscidam et cetera.

Next entry