Panax (2)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Panax aut devia similis est ciparisso titimallo unde nomen accepit et numero titimali ponitur, hastas habet in cubiti longitudine nodosas et folia acuta et tenuia similia pini flores longos et purpureos semen latum sicut est lenticula, radix est illi alba et grossa et lacticinio plena et cetera hanc puto esse quam exulam dicunt qui dixerunt. Exula latescit sine lacte limaria crescit ab .A. scebram dicitur hec Dya. et cetera, et hoc in capitulo de ligustico panace ligures ligusticum vocant: eo quod radix eius alba est et odorata similis panaci. Item idem panaces apud quosdam dicitur origanum in capitulo de origano.

Next entry