Papaver (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Papaveris secundum Dya. tria sunt proprie genera: sed alie plante vocantur hoc nomine improprie in ca. de miconio quod papaver, sic miconii duo sunt genrera, unum ortivum, aliud agreste, semen primi pani admiscere et melli pro sisamo quod filaritis nominant quod capitellum habet oblongum et semen album: agreste vero capitellum habet breve semen nigrum et hoc nominatur a multis cepitribus: et a multis reaspis: eo quod succo careat cum maturuerit, tertium genus agrestis miconis minus et viscidum est et oblongum capitellum habet et cetera. Sed apud Sera. ex verbo Dya. sunt inquit ei multe species, nam ex eo domesticus quod in ortis seminatur cuius capita sunt oblonga et semen album et ex eodem est agreste et sunt ei due species, una est habens caput depressum et eius semen nigrum et alia caput oblongum, minus tamen altero: et vocatur seil: et ex eo est concussum: eo quod flos eius ipso concusso cadat cito, et ex eo est almugaram quod nascitur iuxta mare in littoribus: et ex eo est zebedhi et cetera. Ista duo ultima genera non sunt vere papaveris nisi nomine de quibus infra. Sed Pli. papaveris sativi tria sunt genera, unum candidum alterum nigrum cuius capite scapo inciso lacteum succus exprimitur, et est opium verum, tertium rihan vocant greci id nostri erraticum sponte quidem sed maturius in arvis cum ordeo maxime nascitur eruce simile cubitali altitudine flore ruffo protinus deciduo, unde nomen a grecis accipit et cetera.

Next entry