Peplos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Peplos Dya. frutex est plena lachrymo albo folia minuta habens sicut ruta sed latiora, verum omnis frutex est obrotunda et cetera, terra sparsa sub quibus foliis semen est minus et rotundum brevius miconio albo, nam viscidum semen habet radix est illi inutilis, nascitur vero in ortis et inter vites et tempore earum colligitur et in umbra siccatur: ita ut assidue moveatur, in dynamidiis exponitur quod est esula sed non assero et cetera.

Next entry