Pix

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Pix Pli. liquida in europa teda coquitur navalibus muniendis multosque alios ad usus lignum eius concisum furnus undique igni extat circumdato ferro ut primo sudor atque modo fluat canali hec in syria cedrum vocatur vel cedria cui tanta vis est ut in egypto corpora hominum defunctorum eo perfusa serventur sequens liquor crassior iam picem fundit hec rursus in cortinas ereas coniecta aceto spissatur et coagulatur brucie cognomen accepit doliis dumtaxat vasisque ceteris utilis ab alia pice differens colore rutilitante et quod pinguior est, reliqui omnia illa fiunt epicea resine ferventibus coacta lapidibus in alveis validi roboris: aut si alvei non sunt struis congerie velut in carbonis usu hec in furnum additur farine modo tunsa nigriore dolore eadem resina si cum aqua levius decoquitur coleturque ruffo colore lentescit ac stillatitia vocatur. Item alibi liquida pix oleumque quod piseleon vocantur quemadmodum fierent diximus, quidam item coquunt et vocatur palimpisscim et cetera et infra non obmittendum apud eosdem grecos zosippam vocari de rasam navibus maritimis picem multo efficatiorem ad omnia quibus pices resineque prosunt et cetera.

Next entry