Polipodium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Polipodium dictum a similitudine flagellorum polipi piscis in eminentiis que sunt in ipsis flagellis seu pedibus sed pedes dici possunt nam radicibus polipodii sunt similes eminentie, unde polipodium quasi polipi pes Dya. nascitur in parietibus humectis et in ripis et circa radices arborum vetustarum et in quercibus, habet autem in longitudine duos palmos et est simile pteridi .i. filici asperum et divisum sed non sic spissum, radices sunt illi aspere et sibi alligate sicut polipi crossitudinem digiti habentes rasa vero deintus viridis et subalbida apparet et stricta et gustu dulcis et cetera, Pli. polipodium quam nostri fidiciolam vocant simile est filicis radix in usu pilosa coloris intus herbacei crossitudine digiti crossi acetabulis cavernosa ceu poliporum cirri subdulcis in petris nascens aut in arboribus vetustis et cetera ara. vocatur bisbigi ab .Y. in libro de regimine acutorum filichinum vocatur et cetera.

Next entry