Pomfoligx

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Pomfoligx scribit grecus sed pomfolinx profert, sic vocatur eo quod sit ampullosa, nam pomfoligx gre. est ampulla, pomfolinges ampulle, et est pomfolinx seu pomfolix seu pomfoligos tutia natura levissima volatilis et alba quam Avi. laudat vide ca. de pomfoligx apud Dy. cum ca. de tutia apud Avi. et Sera. quod idem sunt et est fuligo que levatur adherens tecto fornacis quando es tingitur et fit auricalcum quod vocatur apud Dy. in antiqua translatione es ustum: et est ex substantia eris et lapidis calaminaris qui dicitur climia ara. et cadimia gre. quo lapide tingitur es sublimatur .n. vi ignis: et quod subtilius leviusque est tecto fornacis heret et vocatur pomfolinx et arabice tutia, quod autem ex eo fumo elevato crossius est non potens elevari intantum quod adhereat tecto propter sui gravitatem et densitatem descendit ad inferiora fornacis vel heret parietibus et hic vocatur a Dy. spodius: et ab Avi. volenti imitaru grecum vocatur succudus, fit etiam sine ere sola sublimatione ipsius lapidis. Est et alia species tutie que alexandrian vocatur similis corticibus arborum intus levis extra butrosa, gravis que fit ubi multum fit auricalchi ex iugi elevatione ipsius faville circaque formulas terreas que ob hoc fornacibus suppenduntur adherens densaturque quod fit ex fumo eiusdem lapidis probatur quod artifices auricalchi ex illa bonum auricalchum faciunt eodem modo sicut ex calaminari lapide, Dya. et Pli. conveniunt in modo generationis pomfolinx Pli. de his et de aliis que in hoc opere generantur in erariis inquit inveniuntur que vocant pomfolingem et spondion, differentia quod pomfolix lotura aspergatur, spodion illota est, aliqui quod sit candidum levissimumque pomfoligem dixere: et esse eris cadimieque favillam, spondion nigrior est que derasa parietibus vornacium mittit scintillas aliquando e carbonibus hoc aceto perfuso odorem eris prestat et si tangatur lingua saporem orridum, convenit oculorum medicaminibus quibuscumque viciis ocurrerint: et ad omnia que spodios, hoc solum distat quod huius elatior vis est, spodios vel pomfolix cipria optima, fit autem liquescentibus cadimia e erario lapide levissimo flatu evolatque e fornacibus et tectis adherescit a fuligine distans candore, quod vero minus candidum ex ea immature fornacis argumentum est hoc quidam Pomfolige vocant, quod vero rubicundius ex his invenitur acriorem vim habet, exulcerat adeo ut cum lavatur si occulos attingat excecet et cetera. Est et melli coloris spodios in qua plurimum eris intelligitur, sed quodcumque genus lavando fit utilius, purgatur autem prima deinde erassior, lotura digitis scabricem exemit et cetera, et infra fit inquit et in argenti fornacibus spodion quam vocant laviortin, utilissima autem oculis confirmatur que fit in aurariis et cetera, has puto quas climias auri et argenti Avi. vocat de quibus supra. Item infra antispodion vocant cinerem fici vel caprifici vel mirti foliorum cum tenerrimis ramorum parietibus vel oleastri vel citonii mali vel lentisci. Item ex moris immaturis .i. candidis in sole arefactis vel ebuxi coma vel pseudo cipri aut rubi aut terebinti vel cenantis taurini quoque glutinis aut linteorum cinere uruntur omnia crudo fictili in fornacibus donec figulina percoquatur, et iterum in erariis officinis et smegma fit iam liquato ere et percocto additis et carbonibus paulatimque accensis ac repente vehementiori flatu expuitur eris palea quadam solum quo excipiantur stratum esse debet maxilli ab ea discernitur quam in eisdem officinis diffrigen vocant greci ab eo quod bis torreatur cuius origo triplex, fieri .n. traditur ex lapide pirite cremato in caminis donec excoquatur in rubricam, fit et in cipro ex luto cuiusdam specus arefacto prius mox paulatim circumdatis sarmentis, tertio modo fit in fornacibus eris fece subsidente differentia est quod es ipsum in catinis defluit scoria extra fornaces flos supernatat diffriges remanet quidam tradunt globos lapidis in fornacibus qui coquuntur ferruminari circa hoc es fervere: ipsum vero non percoqui nisi translatum in alia fornace et esse nudum, quidam id materie quod ex cocto supersit diffriga vocant et cetera, habet ex his quod pomfolix et spodius sunt idem quod tutia et etiam habetur per hoc quod Dy. ca. de fece dicit quod ipsa lavatur sicut tutia. Item Alex. facit collirium ad debilitatem visus senum ex ponfolingo lota balsamo vino et melle, cuius simile scribit Avicen. in tertio et loco poimflix tutiam scribit. Item Stepha. in sinonimis pomfolix tutia de spodion infra in sp.

Next entry