Populus arbor

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Populus arbor duas habet species. Inde Dya. duo facit ca. unum sic incipit, populus quam leuce dicunt et cetera aliud sic agiros .i. populus arbor quam alii leuce vocant et cetera et in fine ca. aliqui inquit prohibent eius arboris lachrimum in eridanum distilatum et coagulatum sucinum facere .i. karabe et cetera, Avi. similiter duo facit ca. unum quod incipit haurum, aliud haurum Romanum quod volens dicere agiros ut Dya. dicit achirosa ut supra in haur, Pli. tria genera populi facit alba et nigra et que libica vocatur minia folio ac nigerrima alba folio bicolor superne candidans inferiori parte viridi huic nigre que inventa circinate rotunditatis folia sunt vetustiora in angulos exeunt e contrario edere angulosa rotundantur et cetera.

Next entry