Preface § 2

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Venerabile viro magistro Simoni Ianuensi domini Pape subdyacono et capellano canonico rothomagensi amico suo carissimo tanque fratri: Campanus eiusdem domini pape capellanus canonicus parisiensis salutem et quicquid est obtabile sane menti. Grande donum nuper a caritate vestra recepi per religiosum virum priorem de paverano: quod fuit a me cum tanta iocunditate receptum: cum quanto desiderio fuerat diutius expectatum. Misistis enim mihi clavem sanationis: sine qua apud latinos non viget ars de ingenio sanitatis. Ego .n. vestrum librum sic intitulavi. Clavis sanationis elabotara per magistrum Simonem Ianuensem domini pape subdiaconum et capellanum: medicum quondam felicis memorie domini pape subdiaconum et capellanum: medicum quondam felicis memorie domini Nicolai pape quarti: qui fuit primus de ordine minorum. Quippe quemadmodum per clavem est ingressus in domum: ita per librum verum est ingressus in cognitionem curarum egritudinum. Nam per ipsum inveniuntur res ad hanc curam necessarie: sicut in domo per clavem inveniuntur res usibus humanis accomode. Sed in magnam admirationem mihi venit prefati libri editio: in quo continetur rerum de quibus agitur utilis valde distinctio et dictorum irrefragabilis certitudo. Et quamvis apud nos sit librorum copia copiosa: singulare tamen donum dei reputo quod ea per vos cum tanta potuerit convenientia per invicem copulari. Non est enim utilitas occultanda ne merito flatis similis servo nequam qui talentum receptum a domino suo abiens fodiit sub terra. Presertim cum veritas ipsa dicat omnipotenti retribuere. Nec absone: quod nihil habemus quod ab illa veritate non acceperimus dicente apostolo. Quid habes quod non accepisti. Neque timeatis si liber vester precedit ini lucem: quam totus lucidus est: et in eo tenebre nulle sunt. Et qui forsan nitetur aliquid eius infringere: cadet sub robore testium inductorum. Gaudete igitur charissime de magno vigilique labore: quem pro illius operis compilatione portastis: quam latinitatem docuistis exercere per necessarium ingenium sanitatis circa quod versatur tota scientia medicine: quod sicut ars non habet effectum sine artifice qui habeat convenientia instrumenta: sic nec medicus sanare potest si non habeat rerum quas in lucem posuistis notitiam pleniorem.