Psori

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Psori grece apud Dya. est quedam species vitreoli quam Avi. surie vocat, Demo. psoricum: quod nos scabrum dicimus, Cornel. celsus, nulla per se medicina est que psoricum nominetur sed calcitidis aliquid et cadimie dimidio plus ex aceto similis conteritur idque in vas fictile abditum et contentum ficulneis foliis sub terra reponitur sublatum post dies .xx. rursus teritur et sic appellatur et cetera, Dya. psori quam multi putaverunt melantiam esse sed falsum est: quod sui generis est hec et illa suum bromum habet psori plenum, suum genus habet hoc et illa suum bromum psori plenum est et nauseam provocat, invenitur in egypto et multis aliis locis sicut in libia et hispania et cipro, melior est egipti quem si fregeris niger deintus et multas habens pertusuras et pinguis est.

Next entry