Pusta

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Pusta sepe reperitur in antiquis libris et vocatur pusta ab aliquibus id quod fit per appositionem aque in vinacia extracto musto de quo supra in deuterium, verum ubi apud Dya. in veteri translatione habetur pusca apud Sera. ex verbo Dya. et apud Avi. eisdem locis semper habetur acetum aqua mixtum: quod grece oxicraton vocatur. Item Alexan. ca. de anorosia ex calida distemperantia dieta inquit est ordinanda que infrigidando iuvare possit: et maxime illa que aceto conficiuntur ut est pusca potui data et cetera, quesivi tamen a grecis quomodo vocatur supradictus potus ex lotura vinatiarum factus renderunt pusa vel putia: quamvis etiam aliis vocent nominibus.

Next entry