Ramnus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Ramnus Dya. frutex est circa ortos nascens, huius virge longe et spinose sunt folia habet pinguissima et longa et lania, est autem altera ramnos colorem habens album et subruffum et virgulas oblongas cubitos .v. velut plus he spinose sunt eius semen latum est et tenue et in folle reclusum sicut affodilli ramnos grecus Pli. inter genera ruborum ramnus appellatur a grecis candidior fructiosior, is floret et ramnos spargens rectis aculeis non ut ceteris aduncis foliis maioribus, alterum genus est silvestre nigrius et quedam tenus rubens fert velut foliculos, huius radice decocta in aqua fit medicamentum quod vocatur litium et cetera, ara. vocatur hausigi, Ste. ramnos ausegem ramnus.

Next entry