Resina pituina

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Resina pituina .i. pini nam .g. pitius est pinus et abialis secundum Dya. ca. de arbore pini, resina inquit alia pituina quam nos abialem dicimus, alia peucinea et alia est liquida et alia arida que etiam affertur ex tirena colofonia unde et resina colofonia vocatur, diff$$t vero in colore rexine, alia est alba alia oleagina alia mellina, verum ex aridis meliores sunt pituine que de insula yspanie afferuntur et sunt probabiles que fuerunt odoris melioris auream deferentes qualitatem et perspicuam et non plurimum liquidam in imaginem cere et cetera, Pli. resine summe species sunt due sicca et liquida, sicca e pino et picea sit, liquida terebinto laricem letisco cupresso, nam et he fuerunt in asia et assiria, falluntur in qui eadem putant esse e picea atque larice, picea enim pinguem et tirsi modo sucosam fundit, larix gracile et meliei liquoris virus redolentem, medici liquida raro utuntur, hec puto esse kitran nec pinea magnopere in usu ceteris non nisi coctis cocture modum alibi docuimus: placet terbentina odoratissima atque levissima nationum cipria et siriaca utraque mell attici coloris, sed cipria carnosior sicciorque. In sicco genere querunt ut sit candida pura perlucida, in omni autem ut montana potius quam campestris. Item aquilonia potius quam ab alio vero resolvitur.

Next entry