Rhafanos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Rhafanos .g. rafanus Pli. genera eius greci fecerunt tria foliorum differentia crispi atque lenis et tertium silvestre atque huic lenia quedam folia sed breviora ac rotunda copiosa atque fructicosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos, et infra nostri alia fecere genera algindense a loco longum atque translucidum alterum rapi figura quod vocant siriacum suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens, aliud silvestre greci cheram appellant ponticiarmon, alii leucen nostri armoraciam fronde copiosius quam corpore et cetera, et alii marmoracium vocant hoc.

Next entry