Sal (2)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Sal Pli. sal omnis fit aut gignitur uterque pluribus modis sed causa gemina coacto humore veluti siccato siccatur in quibusdam locis et in aliquibus extremitates tamen inarescunt et in aliquibus usque ad medium lacum. Sunt et amnes secum salem a montibus trahentes et sunt alii quorum summa depresantur in salem amne reliquo velut sub gelu fluente que salis flumina appellantur, aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis littoribus ac scopulis derelicta hic enim rore densatur et est acrior qui in scopulis invenitur sunt et montes nativi salis in quibus lapicidinarum more ceditur renascensque effoditur e terra humore densato alibi. Item charris arabice opido muros domosque massis salis faciunt. Fit autem sal in salinis aqua maris in areis egesta mistaque fluviali soleque densata aliquibus in locis eputeis hauriunt muriam appellant et e fontibus densatur sole alii igne apud Theofra. invenio umbros arundinis in iunci cinerem decoquere aqua solitos donec exiguum superesset humoris quo colato densant igni vel sole salsissumus sal qui siccissimus candidius suavius pluvia dulcescit omnis suaviorem tamen faciunt rores et cetera et infra de flore salis salinarum sinceritas summa fecit differentiam suam quandoque favillam salisque levissima ex eo est et candidissima appellatur, et flos salis in totum diversa res humidiorisque nature et crocei coloris aut rufi veluti rubigo salis odore quoque ingrato differentiens a sale non modo a spuma egypto invenitur videturque nilo deferri, et fontibus in quibusdam natat optimum ex eo quod olei quamdam pinguedinem reddit et cetera.

Next entry