Sambucus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Sambucus vocatur grece actis et ebulus cameactis, duo sunt genera. Unum arborosum est hastas habens carnosas et rotundas et rectas folia habet octo aut quinque in hastis similia nuci regale oblonga cum gravi odore flores ei sunt albe in capitibus hastarum semen vero simile terebinto subnigellum et purpureum et in modum botri compositum multum succum habens. Alterum genus est quod cameactis dicitur a multis vero iosacti dicitur sed brevior est et herbosas hastas habet quadratas et nodosas et folia in singulis nodis similia amigdale sed venenosa et oblonga cum odore gravi in hastis capitella sunt similia supradicte et semen et flos, radix eius grossitudinem digiti habet et longa et cetera, Pli. sambucus habet alterum genus magis silvestre quod greci actemecton, alii elon vocant multo brevius et cetera supra in actis.

Next entry