Satirion

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Satirion Dya. tres species eius describit, primam sic satirion multi trifoliom dicunt, ideo quod folia tria habeant spansa super terram similia lapatio aut lilio candido sed breviora et colorata virga levis et mollis cubito longa uno florem lilio similem et candidum habens radix illius similis est bulbo rotunda ut mela et a foris ruffa et cetera aliam sic satirion et roraicos alibi eritraicos, semen habet simile semini lini sed maius et lene et lucidum et forte radix eius corium tenerum habet et ruffum a foris intus albam gustu dulcis et eustomaticum, nascitur locis montuosis et ubi sol habundat et cetera tertiam sic satirion tertio ramulos habet oblongas et florem purpureum et exalbidum et radicem duplicem quasi testiculos et cetera, Pli. duo satirioni sunt genera una longioribus foliis olee caula quattuor digitorum flore purpureo radice gemina ad formam hominis testiculis alternis annis intumescente ac residente altera satirion orchis cognominatur et feminam esse traditam, distinguitur autem internodiis et ramosiore fructice fascis radice, nascitur fere iuxta mare et cetera et infra greci satirion foliis lilii rubri minoribus et tribus non amplius et terra exeuntibus tradunt caule levi cubitali nudo, radice gemina cuius superior pars maior inferior minor. Est et aliud genus satirion erithrecon vocant semine viticis maiore levi duro radice cortice rubro intus album includitur sapore subdulce, fertur in montuosis inveniri et cetera, mihi octo genera satirionis visa sunt convenientia in singularitate cauli in similitudine foliorum lilii minorum tamen in colore flore purpureo differentia, tamen florum forma et radicis varietate nam unam geminas radiculas habens ut testiculos, unam semper pinguiorum altera, alterum singularem tamen radicem habet similem tamen supradictis nisi quod grossior est, tertium unam radicem habet similem modo dicte supra cuius aderentia veluti filum oritur quo radicula alia parva suspenditur subterque grossiorem dictam in terra moratur, quartum vero genus est cui ob similitudinem manuum duarum palma christi nomen a modernis dictum est, cuius interdum folia maculis notata apparent, orchis de qua supra dictum est videtur esse species satirionis maxime que cinosorchis dicitur cuius explanatio est canis testiculus.

Next entry