Sauich

From Simon Online
Revision as of 12:12, 25 February 2015 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Sauich vel sadich arabice secundum Almanso. ca. de fluxu ventris fit quando ordeum fractum operitur aqua et bullit usque ad spissitudinem aque deinde colatur, et quod descendit est sadich, verum ut accepi a peritis orientalibus sauich vocatur cum accipitur ordeum novum antequam plena maturitate induretur et ponitur in vase eneo vel tereo et super ignem leviter torefit deinde tunsum ventilatur donec totus cortex abscedat deinde frangitur in frustra sicut id quod far dicimus et hoc vocant sauich quo utuntur cocto sicut volunt et etiam estate potant ipsum crudum sicut est cum iuleb ad coleram reprimendam et sitim. Averoys in .vi. colligeth frumentum fractum post lotionem in aqua infusum deinde coctum sauich vocat, quidam tamen hec talia kisch vocant, notandum tamen quod ubicumque habetur in libris de greco translatis sauich apud Dya. et Alexan. Paulum et alios de greco translatos habetur polenta quare secundum hoc idem videtur apud grecos vero vocatur alfitis in li. de alimentis. Item Ste. in synonimis dicit quod alfiton est sauich.


Apparatus:

Sauich vel sadich ACQR | Sauich vel saioch vel saoich B | om. e | Sauich vel satich f | Sauich vel saoich gjkz

arabice ABCDQR fgjkz | om. e

Almanso. ABCR | Alma. Q | Almans ez | Almansor f | Almansorem gjk

operitur ABCDQR egjkz | operatur f

usque ABCDQR efjkg | om. z

colatur ABCDQR egjkz | collatur f

quod descendit est sadich ACQR | quod descendit est saoich B gz | quod descendit est sauich e | quod descendit est satich f | quod descendit est saoch jk

accepi ABCDQR fgjkz | accepta e

sauich ABCDQR efjkz | sanich g

tereo A | frreo (?) e | terreo BCQR fgjkz

abscedat ABCDQR fjkz | abscendatur e | abscedit g

sauich ABCDQR egjk | satich f | saoich z

iuleb ACQR egjk | iulep B fz

coleram ABCR efgjkz | choleram Q

Averoys A eg | Averois BR | Averrois Q fjk | illegible in z

colligeth ACQR g | colliget B ejz | coll. f | colliget colueri fractum aut k

post lotionem AB | postulationem C | post ustulationem QR gkz | post ustulaconem (?) efj

infusum AQR efgjkz | infuxum B

hec talia kisch ACQR | huiusmodi talia ric risch (?) e | huisumodi talia trisch B | talia huiusmodi kisch f | huiusmodi talia kisch g | huiusmodi talia rusch vel urusch j | huiusmodi talia kist k | huiusmodi talia fast z

vocant ACDQR gz | dicunt B efjk

in libris ACQR efgjkz | in liberis B

de greco ACDQR | de arabico B efgjkz

Dya. ABC j | Dia. Q | Dyas. e | Dy. fgkz

alios de ABCDQR efjkg | alios grecos libros de z

vero ABCDQR gjkz | om. f

vocatur alfitis ACDQR | vocatur alfita ut patet per Gal. ca. de alfitis B efgjkz

Ste. ABC jk | Stephanus ez | Stepha. Q f | Step. g

Next entry