Saxifragia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Saxifragia dicitur eo quod lapidem frangat, quidam accipiunt herbam cuius folia similia sunt foliis pimpinelle maiora tamen ramulos super terram expansos habet alia tamen ostensa fuit in partibus rome similis per omnia cretano marino nisique tenuior et macrior eo quod in montibus apricis nascitur et de scissuris petrarum exit et propter hoc vocabant eam incole petra sindula eo quod in suo ortu petram scindere videatur odore et sapore cretano approximans secundum butanicum prima est ipsa nam de pimpinella dicit quod multi saxifragam dixerunt eo quod sit eis similis puta saxifraga tyraria ab antiquis dicebatur.

Next entry