Scamonea

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Scamonea Dya. frutex est hastas habens multas ex una radice longas tres aut quattuor digitis pingues et asperas similiter et folia aspera habet similia helsine et apud Ser. similia lebleb agresti aut edere mollia trium angulorum et flores albos et rotundos et altos e apud Sera. concavos cum odore gravi radix est illi grossitudine pollicis alba gravis odoris et lachrymo plena qui lachrymus colligitur hasta et radice incisa et reponitur in chonchas multi vero terram fodiunt in giro et substernunt, folia nucis et ibi lachrymus decurrens demittitur siccari multi vero colligunt folia et hastas et corium radicis et succum exprimunt, inde quod succum scamoneam vocant, eligenda est scamonea clara levis colorem habens gluctis taurini venosa et spongiosa que lingua tacta albescit, multi vero succum titimalli admiscent sed intelligitur quod lingua adurit nascitur autem in india et in syria diagridium sed grave et spissum quod et ipsi adulterant miscendo titimallum et polines ordei et cetera Pli. scamonea inquit est succus herbe a radice ramose pinguibus foliis triangulis albis radice grossa madida nausiosa, nascitur pingui et albo solo, radix circa canis ortum excavatur ut in ipsam confluat succus qui sole siccatur derigitur in pastillos siccatur et ipsa radix vel cortex laudatur natione colo fonium missum prienense spem autem nitidum et quam similium taurino glutini fungosum tenuissimis fistulis liquescens cito virus redolens luminosum lingue tactu elactescens hoc quam levissimum cum diluitur albescens hoc evenit et adulterio quod fit herebi farina et titimalli marini succo fere in iudea quod etiam strangulat sumptum deprenditur gustu titimalus enim linguam excalefacit bulbi more et cetera, scamonea antiquitus dicebatur a latinis acridium, inde hoc nomen diagridium maxime cocto attribuerunt moderni Plinius docet coqui in concavitate citonii et ipsum citonium quod recipit in se per decoctionem scamoneam in medicinis iubet poni quod autem in concavitate invenitur dimitti.

Next entry