Sceitaragi

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Sceitaragi ara. est planta quam Dya. lepidum vocat sicut patet per concordiam capitulorum utriusque apud .A. et Dya. et Sera., Avi. vero distinguitur indum ex eo et vocat ipsum interdum capsiam et capsiam indam ut in confectione dicta alfanginus in .v. nam ubi ipse ponit capsiam indam Io. Sera. in eadem confectione ponit sceitaragi, exponitur etiam in synonimis arabicis quod sceitaragi est capsia, alicubi tamen invenitur corrupte tapsia per .t. Alhaui dicitur geum elaramil .s. nux viduarum et est herba que nascitur in sepulchris et in parietibus vetustis et locis in quibus non cadit nix et iugiter invenitur recens, sed in estate est coloris rubei et folia eius sunt ut nasturtii, adveniente vero frigore quedam folia siccantur et quedam remanent penes radicem in estate vero revirescunt et cetera, Paulus ca. de sciatica yberidos inquit que lepidum alii agricardamum .i. nasturtii agreste appellant, que autem apud nos nascitur quasi frutex proxima lauro folia maiora multo habens et cetera, .A. etiam ca. de faciendo ab orsu capsia inquit est similis nasturtio et est ei odor nasturtii et ceteram non vidi bene certitudinem huius plante, nam auctores etiam videntur ambigere, quidam nucem captivam vocaverunt scetaragi ara. scribitur sic sed fumus terre quod scehetherigi vocant sic.

Next entry