Sciniar

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Scinia ara. lactuca asini .s. una ex speciebus eius de qua supra in ancusa in .iii. Almansoris corrupte scribitur sencar, Ste. seniar scripsit, Alhaui xiniar arabi est et dicitur etiam homera et est pes columbinus eius radices sunt coloris rubei cum quibus multi tingunt ceram et oleum et est herba cuius folia sunt subtilia ut folia lactuce pilosa et nigra que ex eis oriuntur iuxta radicem adherent terre et sunt spinosa et radix eius est grossa ad modum digiti cuius color in estate est coloris sanguis tingens manum tangentis et cetera, quod dicit est pes columbinus non credo nam puto a translatore additum.

Next entry