Semabras

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Semabras de quo .A. in .ii. ca. facit exponitur a Gal. in .vi. de simplici medicina circa primum quod est salamandra, salamandra vero ab Isidoro inter serpentes numeratur inquit salamandra dicta eo quod contra incendia valeat que non solum in igne illesa vivit verum extinguit, omnia animalia suo veneno interimit, si arboribus irrepserit omnia poma veneno exitialia facit. Pli. salamandra est animal lacerti figura stellatum numquam nisi magnis imbribus proveniens et serenitate deficiens huic tantus rigor est ut ignem tactu extinguunt non alio modo quam glaties, eiusdem sanie que lactea ore vomitur quacumque parte corporis humani contacta defluunt pili idque quod contactum est colorem in viriliginem mutat et cetera.

Next entry