Sextarium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Sextarium pondus .z.vi. est semis ut apud Avi. ca. de mollificatione lingue, et in fine libri ca. de ponderibus et mensuris et est .z.vi. et danich .ii. aut aur$$ .iiii. et semis, Ioa. Sera. idem sextarius vero secundum libros antiquorum est nomen mensure et habet libras duas secundum antiquos et alibi libras .ii. et semis. Item alibi sextarius vini habet libras .ii. et uncias .viii. olei libram unam mellis vero libras .iii. Isidorus sextarius duarum librarum est qui bis assumptus nominatur bilibris, assumptus quater fit .g. nomine genix, quinquies aplicatus quinarem sive gomor facit adiice sextum congium reddit, nam congius sex meritur sextariis a quo sextarii nomen dederunt figura seu character sextarii hec est. Item ex papia sextarius sextula est pondus .iiii. scrupolorum sic dicta quod fit sexta pars uncie que sic signatur vini habet libras duas et uncias .viii. olei libras .ii. mellis vero libras .iii.

Next entry