Simfitum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Simfitum Dya. nascitur locis asperis virgam habet similem origano tenuem et capita sicut thimum virge lignose sunt et odorata et dulces gustu flegma provocat, radix est illi longa et odorifera crossitudinem digiti habens et ceteram et infra alterum simfitum quod pietenum vocant hastam habet asperam et longam duobus cubitis angulosam et ab intus vacuam in qua sunt folia aspera et angusta et longa sicut buglose habet et ipsa hasta angulos in quibus folia nascuntur, flores sunt illi mellini semen habet super hastas simile flommo hasta et frutex habent pulveri simile quod si applicitum fuerit carni pruriginem facit, radix est ei colore nigra que cum fracta fuerit alba apparet et mucilaginosa que carnes incisas in cacabo missas in se glurinare facit et cetera, hec secunda species a multis anagalicum vocatur et consolida maior que etiam duas species habet, una que dicta est nunc que in domesticis locis nascitur alia silvestris que unum solum stipitem habet et pauca folia minora istis radices plures maiores nucibus distantes in serie colligatas subtilioribus quibusdam portionibus que radices cum fracte fuerit et adinvicem statim adherent inter se glutinate propria viscositate, sinfitum non cognovit Avi. cum dixit succudum dicitur fide quod est semperviva, et dicitur quod est semen mandragore et dicitur aliud et cetera et infra de succudum.

Next entry