Squinus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Squinus Dyas. squini duo sunt genera unum oxiquinos appellatur quod acutum caput habet, alterum vero semen habet nigrum rotundum et grossum plusquam predictum: et forte est tertium genus squini paulo grossius supradicto: quod oloquinus dicitur, habet etiam istud semen simile supradicto et cetera hoc ca. est de iunco sicut patet legenti ipsum cum ca. de iunco apud Sera. Avi. vero ca. huius miscuit cum ca. de squinanto quod patebit bene consideranti invicem amborum ca. forte deceptus a similitudine nominum in greco quare putavit squinantum, grecus schinos dicit iuncum.

Next entry