Stipteria
Stipteria .i. alumen Dya. stiteria omnis in metallis egiptiacis invenitur, est vero stiptera scissa a terra ascendens sicut flos nascitur in locis mollibus sicut macedonia gerapoli et multis aliis locis, sunt vero species eius multe apte usui medicine, est autem rotunda stiptera, est et scissa, est et liquida, eligenda est vero scissa recens et nicea valde quam aer aut aura rapiat hec stiptica valde est et sine lapide separans se sicut capilli albi, unde dicta est trichitis, hec in egypto nascitur, invenitur et lapis similis illi quo facile adulteratur sed gustu intellegitur: quod non est stiptica, est vero rotunda quam multi manibus componunt sed bona compositione facile cognoscitur, eligenda est que ex natura sui composita est pomfoligo similis et alba et stiptica valde et paululum subviridis et pinguis et sine lapide et fragilis liquida vero stiptera eligenda est limpida et lactea habens unum colorem et iuncta sine lapide gravem odorem et igneum habens et cetera, supra in alumen.