Storax liquida

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Storax liquida Io. Sera. in septimo ca. de confectione dicta kes recte dicit quod est mel storacis calamite. Item alibi est mel lubue et lubue apud Avi. est arbor sigie, ergo sigia est storax liquida, supra in stactis ostenditur quod grecus vocat stactis sigiam, sed stactis ex arbore mirre videtur manare non storacis, veritas huius dubitationis vix potest declarari ob id quod stactis grece est gutta et segia est gutta arboris storacis et gutta arboris mirre non habuit aliud nomen nisi stactis .i. gutta per excellentiam sicut .g. vocant radicem rafanum per excellentiam.

Next entry